Nicolas Eymerich - The story
ex NICOLAI EYMERICI INQVISITORIS periculis: PESTILENTIA

Anno Domini MCCCLXIV Nicolaus Eymericus Carcassonam, propugnaculum Sanctae Inquisitionis, pervenit, ubi iubetur inquirere quidnam eveniat apud pagum positum in ultimis Occitaniae finibus, Catharorum haeresi infestis. Ibi enim cum Sancta Romana Ecclesia auctoritatem imperiumque suum amisit, tum etiam obscurantur fratres praedicatores a monachis ordinis Cisterciensis ex propinquo monasterio. Nam occurrerunt nefasta omina, de quibus Eymerico inquirendum est. Quod autem confestim facit: cum sibi tacita quaedam teneri animadvertat, in castello inquirendo per vim atque ingenio veritatem tandem invenit.

Sed non omnia composita sunt. Nam daemoniacus foetor ubicunque percipitur. Quam ob rem Eymericus abbati summam auctoritatem elicit et inquisitor generalis factus est, dum nova atque obscura signa prospiciuntur. Pagum excruciant daemones horribiles, proximo solstitio exorti, per quos deformes fetus creantur propagaturque mortifera pestis. Quae pestilentia multo terribilior qua viginti ante annis omnium gentium ac nationum stragem fecit.
Iter fit infestum ac letale et magis magisque ingruit horror infernalis: furori haeresis coniungitur, exardescunt silvae celantque monstra quasi ab antiquis gentilibus fabulis exorta, in castrum inexpugnabile Cisterciense castellum conversum est, ubi alti uruntur rogi.

Verumtamen Eymericus a consilio suo minime avertitur, qui denique nodum infernalem expediet.
Haec est prima pars trilogiae, in qua Eymericus compellitur ad pugnam cum primigenio Malo, in urbibus mediae, quae dicitur, aetatis, vetustatis arcanorumque refertis. Indagatur autem atque pugnatur per diversa aequora temporis.
NICOLAVS EYMERICVS INQVISITOR (1320-1399) frater est praedicatorum de quo narrat Valerius Evangelisti in decem libris in Italia (in aedibus Mondadori) totoque in orbe terrarum typis impressis.

NICOLAVS EYMERICVS INQVISITOR pars est prima fabulae, “Interactive Novel” nuncupatae, quae est divisa in actus quattuor:

Actus I: INQVISITOR – Vbi Eymericus a supremo sanctae inquisitionis senatu Carcassonam arcessitur: nam exorta est caliginosa quaestio, de qua tamen ei tacita quaedam tenentur. Locum enim in quem mittetur daemones et haeretici et pestilentia funestant.

Actus II: PAGVS – In pago qui gravi pestilentia est conflictatus, obscurae insidiae patescent. Atque noctu personat ululatus daemonis, qui apud se partus edet monstruosissimos.

Actus III: DAEMON – Vbi Eymericus una cum fratre Corona, in silva iam mortua, medio in monte qui flammis infernalibus ardet, daemonem tandem oppetent.

Actus IV: ABBATIA – Veritas autem horribilis intra insuperabiles abbatiae muros celatur: ibi enim ardent rogi cadaverum, quorum fumus caelum obtenebrat. Pervetusta scilicet creatura Satanae speciem induit.



QVIS SIT EYMERICVS

Nicolaus Eymericus, frater ex ordine praedicatorum, natus est Gerundae, oppido Catalano, anno MCCCXX ibique diem obiit anno aetatis suae LXXIX. Opus composuit quod Directorium Inquisitorum nuncupatur, in quo omnia quae ad haereticam iniquitatem coercendam et extirpandam conducunt erudite praescribuntur.

Hac in fabula Eymerici adiutor est frater Hyacinthus Corona Valdoletanus, qui unus ex omnibus tantam Eymerici vim animi ingenique sustinere potest. Est enim in Nicolao Eymerico cum magna sacrorum, profanorum, blasphemorum operum scientia tum summa strenuitas et acrimonia in haereticis exstirpandis. Viri haec maxima gloria est, quod vehementer haereticos abhorret atque omnis generis haereses fastidit. Itaque hoc unum sibi proposuit ut quacumque possit Satanam debellaret.
De Eymerico enim a certis auctoribus sic scriptum accepimus eum Romanae Ecclesiae auctoritatem rabiose defendisse, eo tempore quo praecipue papa Avenione sedem habebat bellumque quod vocant centum annorum saevissime fervebat.

Atqui plura extant obscura in vita Eymerici, qui expertus est bella, insidias, pestilentiam, caedes, insidiosa itinera. Quae quidem omnia explicavit Valerius Evangelisti in libris de Nicolao Eymerico Inquisitore, ubi ea, quae in historiarum scriptoribus reperiri neque possunt nec unquam poterunt, narrantur. Sunt enim quae nemo litteris mandavit, quae hominibus non sunt memoranda, quae rationem funditus everterent.

Valerius Evangelisti suis scriptis curam suscepit ut ea quae inenarrata exstiterant explicaret. Nos quoque eum sequamur!