CHOOSE YOUR LANGUAGE >    
Untitled Document Untitled Document
QUIS EST EYMERICUS

Nicolaum Eymericum, Dominicanum, Catalonia provincia genuit A.D. MCCCXX: eum extulit Gerunda civitas, ubi rediit atque obiit
A.D. MCCCXCIX.

Edidit Directorium Inquisitorum, quo opere Sacrae Inquisitionis absolutum imperium tormentaque probata sunt.
Est Eymerici adiutor frater Hyacinthus Corona Valdoletanus, qui unus immodicam vim duri animi atque acris ingenii Eymerici sustinet.
Est enim in Nicolao Eymerico magna sacrorum, profanorum, blasphemorum operum cognitio, eiusque absolutus vitae humanae contemptus notissimus est. Haec magna est viri iactatio, eum acri odio haereticos omnes habere, cunctasque haereses detestari. Eymerico unum atque unicum studium est: Satan debellare.
Quacumque ratione.

Eymerici gesta plane probata sunt, sicut notus est eius furor imperio Catholicae Ecclesiae defendendo, praecipue ea sollicita tempestate, qua Pontifex Maximus Avenione captivus erat Centumque annorum bellum saevissimum.
Sed tamen multa obscura in Eymerici vitae casibus, bellis, machinationibus, pestilentia, mortuis atque insidiosis cursibus.
Quae omnia Valerius Evangelisti, de Nicolao Eymerico voluminum auctor, explicavit narravitque eventa quae operis historicis non relata numquam referentur.

Sunt gesta quae nemo transcripsit, quae historiae non memoranda. Sunt eventa quae funditus rationem everterent.
Valerii Evangelisti de Nicolao Eymerico volumina hanc condicionem acceperunt – nos quoque accipimus.

NICOLAUS EYMERICUS, INQUISITOR: PESTIS

A.D. MCCCLXIV: Nicolaus Eymericus Carcasum Inquisitionis sedem pervenit. Eo incipit iussu inquisitorum indagare, quid fiat in Francogallia inferiore apud vicum longinquum, fines a Catharorum haeresi infestos.
Ibi Catholica Ecclesia auctoritatem imperiumque amiserat. Hoc clarum est ordini Sancti Dominici, maxime adversum ordinem Cisterciensium. Nefasta omina obici coepti sunt. Qua de causa oportet Eymericum indagare.
Ipse veritatem vix patere confestim animadvertit; tum conatur verum patefacere per quaestiones in castello, per vim ingeniumque. Tamen est aliud. Daemoniacus foetor Satan ubicunque percipi potest.

Quam ob rem Eymericus abbati imperium abrogat et fit Generalis Inquisitor, cum nova obscura signa prospiciantur. Vicus laborat horribili vi, proximo solstitio exorta, qua deformes fetus creantur propagaturque mortifera pestis.
Quae pestis multo terribilior qua decimavit omnes gentes ac nationes viginti ante annis.

Iter fit magis magisque infestum atque letale, infernus incubus.
Furori haeresis iuncta est, silvae ardent celantque monstra antiquis gentilibus fabulis creata, Cisterciense castellum conversum est in castrum inexpugnabile, ubi uruntur alti rogi.
Nihil eorum impediet Eymericum, qui denique perveniet ad causas exitusque omnium perturbationis rerum.

Haec est prima pars trilogiae, ubi Eymericus inducetur pugnare adversum antiquissimum malorum, in urbibus mediae, quae dicitur, aetatis, plenibus historiae atque arcani, per diversos gradus spatii temporisque.

Untitled Document